Document 179
Identification
Id.
179
Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 265, f. 262v-263r
Year 1
1299
Month 1
10
Day 1
13
Place 1
Barcelona
Date
1299, october, 13. Barcelona
Language
llatí
Subjects
concessió de rendes, pagament
Regestum
Transcription
[Al marge] Cancellata quia recuperata fuit et lacerata, eo quia fuit sibi facta alia donacio.
Baiulo Ilerde, vel eius locum tenenti. Quia nos, credentes MahaluxMahalux, iudeum, ioculatoremioculatorem, esse mortuum, concesserimus et assignaverimus, cum carta nostra, Iacobo Blanch illos duodecim denarios iaccenses quos dictus MahaluxMahalux habebat et possidebat, ex concessione nostra, super redditibus nostris penssi ac caldarie tincturarie Ilerde, et nunc dictus MahaluxMahalux, ad nostram recurrens presenciam, nobis humiliter supplicaverit ut concessionem et assignacionem per nos sibi factam de predictis XIIcim denarios faceremus eidem observari, et per eum recipi et haberi iuxta concessionem et assignacionem suam predictam, ideo vobis dicimus et mandamus quatenus, observantes et observari facientes dicto MahaluxMahalux concessionem et assignacionem suam predictam, solvatis eidem dictos duodecim denarios, prout in carta nostra concessionis et assignacionis sue predicte videbitis contineri, concessione et assignacione de dictis duodecim denariis per nos dicto Iacobo Blanch facta in aliquo non obstante.
Data Barchinone IIIº idus octobris anno Domini MºCCºXCºIXº.
Petrus de Letone.

Entities
Notes
MiMus DB, doc. 179 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/179> [consulted: 11/10/2024]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).