Document 341

Identificació

Referència arxivística
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 298, f. 41r
Datació
1311, desembre, 28. Saragossa
Llengua
llatí
Matèries
donació graciosa, família, pagament, pagament de vestit

Regest

El rei Jaume II mana a Pere Marc, tresorer reial, que pagui, de gràcia, 300 sous barcelonesos a [Francesco] Guercio, mim del rei, pels vestits de la seva esposa, malgrat que hagi perdut la carta en què es detallava l'assignació.

Transcripció

Iacobus, et cetera, fideli thesaurario suo Petro Marci, et cetera. Cum nos GuercioGuercio, mimmomimmo nostro, trescentos solidos barchinonenses pro vestibus ad opus uxoris sue graciose duxerimus concedendos, quosque cum carta nostra iusserimus per vos tribui et exsolvi, quia tamen dictus GuerciusGuercius coram nobis exposuit dictam cartam per ipsum fuisse amissa, nulla satisfaccione ex ipsis per vos vel alium loco vestri sibi facta, prestito per ipsum in cancellaria nostra iuramento quod veritas sic se habet, et quod si processu temporis dicta carta reperiebatur et ad manus suas vel alium loco eius perveniret quod laniaret vel eadem laniari faceret; ideo, ad eiusdem humilem supplicacionem, predictos trescentos solidos barchinonenses graciose pro dictis vestibus per nos sibi providimus exhibendos. Quare dicimus et mandamus vobis quatenus de peccunia curie nostre que est vel erit penes vos tribuatis et solvatis prefato GuercioGuercio, vel cui voluerit loco sui, trescentos solidos supradictos. Quibus sibi solutis, presentem recuperetis litteram cum apocha de soluto.
Data Cesarauguste Vº kalendas ianuarii anno Domini MºCCCºXIº.
Petrus de Lupeto mandato regio, facto per fratrem Andreuetum de Albalato.

Entitats

249 Francesco Guercio | Guercio; Guercius
2mim
Al servei de:Jaume II el Just
2 mim | mimmo
Referència MiMus per regnat
IV.178
Publicat
10-02-2023
Modificat
06-03-2023
MiMus DB, doc. 341 <https://mimus.ub.edu/ca/mimus-db/document/view/341> [consulta: 20/9/2024]
MiMus DB: Ministrers i música a la Corona d'Aragó medieval [base de dades en línia], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: Universitat de Barcelona, Projecte MiMus (ERC CoG 2017, No 772762).