Document 1578
Identificació
Id.
1578
Referència arxivística
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 901, f. 21v
Any 1
1357
Mes 1
3
Dia 1
1
Lloc 1
Saragossa
Datació
1357, març, 1. Saragossa
Llengua
llatí
Matèries
família
Regest
El rei Pere III concedeix a Samuel [Fichel], mim jueu de Saragossa, que pugui prendre una segona esposa. La carta no és expedida.
Transcripció
[Al marge] Non fuit expedita sibi sub hac set sub alia in eodem registro inferius registrata.
Nos Petrus, et cetera, ad quorundam familiariorum et domesticorum nostrorum humiles intercessus, concedimus ac plenam conferimus facultatem tibi SamueliSamueli, iudeo, mimmomimmo civitatis Cesarauguste, quod, non obstante quacumque inibicione aut quavis alia ordinacione facta per nos vel predecessores nostros in contrarium, nec obstante quod iam uxorem habeas, possis absque alicuius pene incursu et cuiusquam contradiccione, ac liceat tibi ducere aliam uxorem, quam uxorem tibi valeas matrimonialiter copulare et eam tenere tanquam uxorem, prout tamen de ritu et consuetudine iudeorum est fieri assuetum, nec propterea te incurrere volumus aliquam penam, vetamentum, ateramentum [sic], natduy aut alatme, quinimo ab eisdem te absolvimus cum presenti. Mandantes cum hac eadem universis et singulis officialibus nostris, presentibus et futuris, vel eorum loca tenentibus, nec non iudicibus ac rabinis aliame iudeorum dicte civitatis Cesarauguste, quod presentem concessionemnostrum nostre graciam tibi teneant firmiter et observent, et non contra veniant nec aliquem contra venire permitant aliqua racione. In cuius rei testimonium presentem tibi fieri iussimus nostro sigillo pendenti munitam.
Data Cesarauguste prima die marcii anno a Nativitate Domini MºCCCºLº septimo nostrique regni vicesimosecundo. Visa Roma.
Petrus de Gostemps mandato regio, factum per Matheum Adriani, consiliarium et prothonotarium.
Nos Petrus, et cetera, ad quorundam familiariorum et domesticorum nostrorum humiles intercessus, concedimus ac plenam conferimus facultatem tibi SamueliSamueli, iudeo, mimmomimmo civitatis Cesarauguste, quod, non obstante quacumque inibicione aut quavis alia ordinacione facta per nos vel predecessores nostros in contrarium, nec obstante quod iam uxorem habeas, possis absque alicuius pene incursu et cuiusquam contradiccione, ac liceat tibi ducere aliam uxorem, quam uxorem tibi valeas matrimonialiter copulare et eam tenere tanquam uxorem, prout tamen de ritu et consuetudine iudeorum est fieri assuetum, nec propterea te incurrere volumus aliquam penam, vetamentum, ateramentum [sic], natduy aut alatme, quinimo ab eisdem te absolvimus cum presenti. Mandantes cum hac eadem universis et singulis officialibus nostris, presentibus et futuris, vel eorum loca tenentibus, nec non iudicibus ac rabinis aliame iudeorum dicte civitatis Cesarauguste, quod presentem concessionem
Data Cesarauguste prima die marcii anno a Nativitate Domini MºCCCºLº septimo nostrique regni vicesimosecundo. Visa Roma.
Petrus de Gostemps mandato regio, factum per Matheum Adriani, consiliarium et prothonotarium.
Entitats
MiMus DB, doc. 1578 <https://mimus.ub.edu/ca/mimus-db/document/view/1578> [consulta: 10/1/2025]
MiMus DB: Ministrers i música a la Corona d'Aragó medieval [base de dades en línia], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: Universitat de Barcelona, Projecte MiMus (ERC CoG 2017, No 772762).