Document 624

Identification

Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 1055, f. 225r
Date
1339, september, 22. Barcelona
Language
llatí
Subjects
justícia

Regestum

El rei Pere III ordena al veguer del Bages, Berga i el Berguedà que capturi aquells que han matat Guillem d'Olzinosa, dit el Mim d'Olzinosa, a Castelladral, i Vidal Maimó, jueu de Manresa, al camí que va d'aquesta ciutat a Artés.

Transcription

Petrus et cetera, dilecto suo vicario Bagiarum, Berge et Bergutani, vel eius locum tenenti, salutem et cetera. Ad nostrum auditum noveritis pervenisse quod dudum nonnulli temeritate solita ducti nostramque iurediccionem abominantes, infra terminos castri nostri de Castroedrali, Guilelmo de OlzinosaGuilelmo de Olzinosa, alias cognominatum Mimmum de OlzinosaMimmum de Olzinosa, interfecerunt; nec non in itinere publico per quod tenditur de ci[vi]tate Minorise ad castrum de Arters, Vitalem Maimoni, iudeum ipsius civitatis, nequiter occiderunt. Cum autem predicta que perniciosa sunt exemplo aliquatenus relinqui non debeant impunita, eapropter vobis dicimus et mandamus quatenus de premissis necibus veritatem sollicite inquiratis, et quos culpabiles reperiretis, protinus capiatis et adversus [eos] et eorum bona procedatis, prout rigidius et melius fieri poterit iustitia mediante. Taliter in hiis vos habendo quod nequeatis de inobediencia seu negligencia reprehendi.
Data Barchinone /Xº\ kalendas octobris anno Domini MºCCCºXXXº nono.
Guilelmus de Villa mandato regio, facto per subrebosterum.

Entities

699 Guillem d'Olzinosa / Mim d'Olzinosa | Guilelmo de Olzinosa; Mimmum de Olzinosa
2mim
2 mim | Mimmum
MiMus reference by reign
VI/1.57
Published
06-07-2023
Modified
25-07-2023
MiMus DB, doc. 624 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/624> [consulted: 6/24/2025]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).