Document 1415
Identification
Id.
1415
Archival reference
ACA, Cancelleria, Pergamins, Jaume I, carpeta 77, perg. 586
Year 1
1234
Month 1
6
Day 1
12
Place 1
Borriana
Date
1234, june, 12. Borriana
Language
llatí
Subjects
donació (immobles), pagament, patrimoni
Regestum
El rei Jaume I dona a Gascó unes possessions a Borriana, una de les quals confina amb una terra de Martorell, joglar.
Transcription
Manifestum sit omnibus quod nos Iacobus, Dei gracia rex Aragonum et regni Maioricarum, comes Barchinone et Urgelli et dominus Montepessulani, cum presenti scripto nostro damus vobis et concedimus Gaschon quendam hereditatem in termino de Burriana, que continetur ex prima parte cum hereditate de MartorelMartorel, juglarjuglar, ex alia parte Bartolomeo de Calataiu, ex alia parte cum cequia, ex quarta vero parte cum via publica; adhuc damus vobis unum campum circa de mulino de Rui Exemeniç de Taust, ex alia parte in hereditate de fratribus d'Ucles; preterea damus vobis duos casales in rafal de Burriana sicut affrontant de duabus partibus viis publicis, ut de cetero predictam hereditatem et predictos casales, cum omnibus directis suis et pertinenciis quas habent seu habere debent de celo usque in abissum, habeatis, teneatis, possideatis pacifice ad dandum, vendendum, impignorandum, alienandum et ad omnes vestras vestrorumque voluntates perpetuo faciendas, sicut melius dici et intelligi potest vestro vestrorumque salvamentum.
Data apud Burriana IIº idus iunii era MªCCªLXXª secunda.
Testes huius rei sunt Nuno Sancii, Pero Cornelii, Exemeno d'Urrea, Pelegrin de Castellaçolo.
Sig+num Iacobi, Dei gracia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani.
Sig+num Petri Iohannis, scriptoris, qui mandato domini regis hoc scribi fecit.
Data apud Burriana IIº idus iunii era MªCCªLXXª secunda.
Testes huius rei sunt Nuno Sancii, Pero Cornelii, Exemeno d'Urrea, Pelegrin de Castellaçolo.
Sig+num Iacobi, Dei gracia regis Aragonum et regni Maioricarum, comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani.
Sig+num Petri Iohannis, scriptoris, qui mandato domini regis hoc scribi fecit.
Entities
MiMus DB, doc. 1415 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/1415> [consulted: 11/13/2024]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).