Document 44

Identificació

Referència arxivística
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 419, f. 13v-14r
Datació
1320, abril, 8. Montblanc
Llengua
llatí
Matèries
concessió de rendes, pagament

Regest

L'infant Alfons mana al batlle de Ràfels que doni a Bernat Percasset, [joglar] de casa del rei Jaume II, els 5 cafissos de blat que li havien estat assignats sobre les rendes de Ràfels pel difunt Gombau d'Entença i confirmats per l'infant,1 perquè la provisió en favor de la infanta Teresa [d'Entença], esposa de l'infant, és posterior a l'assignació feta a Bernat.

Transcripció

[Al marge] [...]
Infans et cetera, ffideli nostro baiulo de Raffals, vel eius locum tenenti, et cetera. Constitutus in nostri presencia Bernardus PercassetiBernardus Percasseti, de domo dicti domini genitoris nostri, nobis exposuit cum querela quod vos, quia dictus locus inter alia assignatus est provisioni domus nostre inclite Theresie, karissime consortis nostre, renuistis nec vultis ipsi Berengario BernardoBernardo exsolvere quinque kaficia tritici ad mensura Montissoni que in festo Sancti Michaelis proxime preterito sibi solvi debebant et dari racione d[on]acionis et concessionis eidem BernardoBernardo facte de quinque kaficiis tritici ad violarium pro nobile Gombaldo de Entença, quondam, quolibet anno habendis super tributo dicti loci de Raffals et per nos confirmate cum carta nostra sigillo nostro appendicio comunita. Quapropter suplicavit sibi super hiis de competenti remedio provideri. Nos itaque, attendentes quod ex quo dictus BernardusBernardus iam assignationem hab[ebat] de dicto violario super predictis antequam locus predictus assignatus e[ss]et inclite consorti nostre karissime, predicte, non potet propterea impediri solucio ipsius violarii BernardoBernardo iamdicto, vobis dicimus et mandamus quatenus de primo tritico nostro quod ad manus vestras pervenerit dicta quinque kaficia que prestari debebant et exsolvi in prefato festo Sancti Michaelis proxime preterito, ut est dictum, eidem Bernardo PercassetiBernardo Percasseti penitus exsolvatis, et deinde quolibet anno in eodem festo dictum violarium exsolvatis iuxta forma confirmacionis predicte.
Data in Montealbo VI idus aprilis anno Domini MCCCXXº.
Valentinus de Petra mandato domini infantis, per Ffranciscum Ferriolli facto.

Entitats

20 Bernat Percasset | Bernardus Percasseti; Bernardo; Bernardus; Bernardo Percasseti
1joglar
Al servei de:Jaume II el Just

Notes

1. Documents no localitzats.
Referència MiMus per regnat
V.36
Publicat
03-03-2022
Modificat
11-01-2023
MiMus DB, doc. 44 <https://mimus.ub.edu/ca/mimus-db/document/view/44> [consulta: 20/9/2024]
MiMus DB: Ministrers i música a la Corona d'Aragó medieval [base de dades en línia], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: Universitat de Barcelona, Projecte MiMus (ERC CoG 2017, No 772762).