Document 1916
Identificació
Id.
1916
Referència arxivística
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 1074, f. 65rv
Any 1
1362
Mes 1
5
Dia 1
24
Lloc 1
Perpinyà
Datació
1362, maig, 24. Perpinyà
Llengua
llatí
Matèries
indumentària, patrimoni
Regest
El rei Pere III, com a administrador de l'infant Joan, duc de Girona, mana al batlle de Vilafranca del Penedès que faci que Jaquet [Tricot], ministrer seu, recuperi uns vestits valorats en unes 25 lliures barcelonines que havia deixat en comanda al difunt Bernat Pelegrí, de Vilafranca del Penedès, i que Jaume Garrigues, el seu hereu, no li vol tornar, amb l'excusa que Jaquet li deu uns diners.
Transcripció
[Al marge] Nichil ad mandatum domini regis.
Petrus, et cetera, ffideli nostro baiulo Villeffranche Penitensis vel eius locum tenenti, salutem et graciam. Per ffidelem ministreriumministrerium nostrum IaquetumIaquetum fuit nobis insinuatione querula mostratum quod ipse, licet nuper tradiderit in deposito et comanda Bernardo Pelegrini, quondam, dicte ville, quandam raupam valentem viginti quinque libras barchinonenses parum plus vel minus, ipsamque raupam petierit pluries Iacobo Garrigas, habitatori dicte ville, heredi et bona detinenti dicti Bernardi, ut ea traderet vel saltem valorem eorundem. Attamen idem heres seu bona detinentes Bernardi iamdicti eandem restituere omnino abditit, pretendendo quod idem IaquetusIaquetus tenetur et obligatus existit eidem Iacobo, ut heredi predicto, in certa peccunie quantitate, et plures malitias et alias raciones frivolas allegando, quod in grande preiudicium dicti IaquetiIaqueti noscitur redundare. Quocirca supplicato nobis /sibi\ super hiis debite provideri, tanquam pater et legitimus administrator incliti ac magniffici infantis Iohannis, primogeniti nostri carissimi, ducis Gerunde et comitis Cervarie, vobis dicimus et mandamus quatenus, conscito vobis dictum IaquetumIaquetum iamdictam raupam comendasse eidem Bernardo, ad restituendum eandem dicto IaquetoIaqueto, eundem Iacobum, heredem dicti Bernardi, vel valorem ipsius compellatis, nisi aliud legitimum oppositum ffuerit quod obsistat, super quo procedatis sine litte et scriptis, breviter, simpliciter, summarie et de plano, maliciis et diffugiis omnibus procupulsis.
Data Perpiniani sub nostro sigillo secreto XXIIIIª die madii anno a Nativitate Domini MºCCCºLXº secundo. Petrus cancellarius.
Iohannes Vallispirii ex precepto proviso per Berengarium de Ulmis, miles, et Berengarium de Pratis, legum doctorem, consiliarium et auditorem.

Entitats
499 Jaquet Tricot | Iaquetum; Iaquetus; Iaqueti; Iaqueto
—11ministrer
Al servei de:Pere III el CerimoniósMiMus DB, doc. 1916 <https://mimus.ub.edu/ca/mimus-db/document/view/1916> [consulta: 14/3/2025]
MiMus DB: Ministrers i música a la Corona d'Aragó medieval [base de dades en línia], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: Universitat de Barcelona, Projecte MiMus (ERC CoG 2017, No 772762).