Document 188

Identificació

Referència arxivística
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 117, f. 123r
Datació
1300, maig, 25. [Lleida]
Llengua
llatí
Matèries
justícia

Regest

El rei Jaume II mana al cort i als paers de Lleida que comprovin si Arnau Marquès, joglar, és culpable de l'assassinat pel qual el tenen detingut, i que el castiguin o que l'alliberin segons sigui culpable o no.

Transcripció

Fidelibus suis curie et paciariis civitatis Ilerde, et cetera. Ex parte Arnaldi MarchesiiArnaldi Marchesii, ioculatorisioculatoris, fuit coram nobis expositum conquerendo quod, cum ipse captus detineatur nunc in palacio Cervarie, civit[a]tis predicte, eo [v]idelicet quia, cum nuper, die Veneris Sancta, Petrus Petri et Arnaldus Petri, cives ilerdenses, qu[en]dam scutifferum Aparicii de Serra, de domo Raimundi Molinerii, interfecissent, et dictus Arnaldus MarchesiiArnaldus Marchesii versus locum [de] Curbins iter suum arriperet, ipsa die homines civitatis Ilerde fugantes homicidas predictos, cum nullus ex illis invenire potuissent, credentes predictum Arnaldum MarchesiiArnaldum Marchesii esse obnoxium de homicidio supradicto, ceperunt eundem in itinere publico prope locum de Alcoleya et secum captum duxerunt, ac in palacio predicto Cervarie posuerunt, vos super facto captionis sue procedere plus debit[o] prorogatis. Quare fuit nobis humiliter suplicatum quod, cum dictus Arnaldus MarchesiiArnaldus Marchesii ex nimia et prolixa capcione timeat sibi dampnum non modicum et periculum imminere, cum sit pauper et inops, dignaremur super predictis de oportuno remedio providere. Quapropter vobis dicimus et [m]andamu[s] quatenus, super facto capcionis predicte prout faciendum fuerit, absque diffugiis et maliciis proceden[t]es, si inveneri[ti]s prefatum Arnaldum MarchesiiArnaldum Marchesii fore obnoxium et culpabilem in predictis, eundem pen[a] debita puniatis, aliter a capcione predicta ipsum penitus absolvatis.
Data VIIIº kalendas iunii anno predicto [scil. MºCCCº].
Petrus Marci.

Entitats

423 Arnau Marquès | Arnaldi Marchesii; Arnaldus Marchesii; Arnaldum Marchesii
1joglar
1 joglar | ioculatoris

Bibliografia

Regestos
Trenchs 2011, doc. 2891

Notes

1. Amb error en la datació (juny en lloc de maig). Edita "Pere Marquès" en lloc de "Arnau Marquès".
Referència MiMus per regnat
IV.64
Publicat
01-02-2021
Modificat
25-01-2023
MiMus DB, doc. 188 <https://mimus.ub.edu/ca/mimus-db/document/view/188> [consulta: 20/9/2024]
MiMus DB: Ministrers i música a la Corona d'Aragó medieval [base de dades en línia], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: Universitat de Barcelona, Projecte MiMus (ERC CoG 2017, No 772762).