Document 99

Identification

Archival reference
ACA, Cancelleria, Cartes reials, Alfons III, caixa 13, carta 1668
Date
1331, september, 20. Tortosa
Language
llatí
Subjects
actuació / performance, justícia

Regestum

El rei Alfons III ordena als seus oficials d'Aragó que capturin Marcot, joglar, i el facin jutjar pel salmedina d'Osca per haver-se barallat al lloc de Callén amb un tal García, mestre picapedrer d'Osca, a qui havia titllat de traïdor, entre altres paraules gruixudes, al mateix temps que cantava invectives contra els ciutadans i prohoms d'Osca.

Transcription

Alfonsus, Dei gracia rex Aragonum, Valencie, Sardinie et Corsice, ac comes Barchinone, dilectis et ffidelibus suis supraiunctariis, merinis, iusticiis, çalmedinis, iuratis ceterisque officialibus nostris, vel eorum loca tenentibus, ad quos presentes pervenerint, salutem et dileccionem. Ad audienciam nostram fidedignorum relatione noveritis pervenisse quod MarchotMarchot, ioculatorioculator, comotus ad iram habendo rixam cum Garcia [...], magistro lapidum, vicino Oscensi, apud locum de Cayllen, pro eo quia dictus MarchotMarchot dicebat canendo aliqua in dedecus civium et proborum hominum civitatis Oscensis, vocavit dictum Garciam proditorem et alia verba enormia contra ipsum dixit. Verum cum tam enormis excessus remanere non deberit impunitum, vobis et unicuique vestrum dicimus et mandamus quatenus quilibet vestrum in iurisdiccione sibi comissa, dictum MarchotMarchot incontinenti capiatis ubicumque poteritis invenire, et captum sub tuta custodia transmitatis ad civitatem Oscensem, tradendo ipsum çalmedine civitatis ipius, vel eius locum tenenti, ut de eo si culpabilis repertus fuerit pena debita puniatur, sic quod eius pena sit aliis exemplum.
Data Dertuse XII kalendas octobris anno Domini millesimo CCCºXXXº primo. [...]

[Al dors] Petrus Marini mandato regio, facto per vicecancellarium.

Entities

366 Marcot | Marchot
1joglar
1 joglar | ioculator
49 Callén
28 Osca

Bibliography

Editions

Notes

1. Amb error en la signatura (caixa 12 en lloc de caixa 13).
MiMus reference by reign
V.85
Published
14-06-2022
Modified
11-12-2023
MiMus DB, doc. 99 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/99> [consulted: 9/20/2024]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).