Document 830
Identification
Id.
830
Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 881, f. 90v
Year 1
1346
Month 1
10
Day 1
20
Place 1
Lleida
Date
1346, october, 20. Lleida
Language
llatí
Subjects
concessió de rendes, pagament
Regestum
El rei Pere III concedeix vitalíciament a Juan de Carrión, mim del rei, per la seva facúndia com a joglar, ja que s'està fent gran, els 200 sous jaquesos anuals que el comanador i els homes d'Alcalá de la Selva paguen al rei per cena.
Transcription
Nos Petrus, et cetera, quia fandi facundia ioculatrixioculatrix tui Iohannis de CarrioneIohannis de Carrione, mimimimi nostri, nos fecundiores pluries reddidit in aplausu, et iam rugis decrepitatis anxie sis amictus, adeo quod nostram curiam presidium et magnatum in quibus vite tue necessariis fruebaris, tuos rumores placidos referendo sequi iam non potes continue ut solebas, idcirco tue vite necessitatibus providentes, tenore presentis carte nostre damus et concedimus tibi dicto Iohanni de CarrioneIohanni de Carrione, quamdiu vita fuerit tibi comes, illos ducentos solidos iaccenses quos comendator et homines loci de Alcalano, Grandis Silve, in kalendas mensis ianuarii pro cena nobis dare anno quolibet sunt astricti, ita quod eosdem ducentos solidos ex nunc a dictis comendatore et hominibus, quamdiu vixeris, in dictis kalendis habeas anno quolibet et recipias, cum sumptibus per /te\ fiendis in ipsos recuperando, transacto designato termino ad solvendum eosdem comendatorem et homines et bona eorum, ad id tanquam pro cena regia exsolvenda, per te debite compellendo. Nos enim ipsis comendatori et hominibus precipimus cum presenti quod de dictis ducentis solidibus anno quolibet tibi, vel cui volueris loco tui et nemini alteri, amodo respondeant quamdiu vixeris terminis assuetis, et in solucione qualibet a te apocham recuperent ad cautelam. Iniungentes eciam cuicumque procuratori regio, presenti pariter et futuro, ac porterio vel collectori ad cenas Aragonie colligendas deputato vel deputando, quod ipsam cenam te vivente minime colligant, recipiant sive petant, imo eandem per te recipi libere sinant durante tempore vite tue. In cuius rei testimonium presentem cartam nostram tibi fieri et sigillo nostro pendenti iussimus comuniri.
Data Ilerde XIII kalendas novembris anno Domini millesimo CCCºXLº sexto. Hugo, cancellarius.
Ffranciscus de Prohomine mandato regio, facto tanto per nobilem Gaucerandum de Bellopodio, maiordomum, quam per Lupum de Gorrea, camerarium, consiliarios.
Data Ilerde XIII kalendas novembris anno Domini millesimo CCCºXLº sexto. Hugo, cancellarius.
Ffranciscus de Prohomine mandato regio, facto tanto per nobilem Gaucerandum de Bellopodio, maiordomum, quam per Lupum de Gorrea, camerarium, consiliarios.
Entities
747 Juan de Carrión | Iohannis de Carrione; Iohanni de Carrione
At the service of: Pere III el Cerimoniós
At the service of: Pere III el Cerimoniós
MiMus DB, doc. 830 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/830> [consulted: 11/13/2024]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).