Document 354

Identification

Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 150, f. 30r
Date
1312, july, 27. Barcelona
Language
llatí
Subjects
justícia

Regestum

El rei Jaume II mana al batlle de Cervera que no procedeixi contra Pericó Joglar [joglar?],1 ja que l'acusació d'haver actuat contra el convent dels Framenors sembla que no és certa.

Transcription

Iacobus, et cetera, ffideli su[o] baiulo Cervarie, vel eius locum tenenti, salutem et cetera. Intelleximus quod vos, pro eo quia fuerat dictum quod Periconus JuglarPericonus Juglar fecerat violenciam domui Fratrum Minorum Cervarie, procedebatis et procedere nitebamini contra eum et bona sua; et ipsum propterea inquietabatis et multipliciter gravabatis. Verum, cum per litteras religiosi fratris Petri, guardiani conventus Fratrum Predicatorum, nobis noviter missas, constet nobis dictum Periconum JuglarPericonum Juglar non fecisse iniuriam, opprobrium seu violenciam domui predicte, fratribus vel familie, nec etiam ipse guardianus vel alius nomine dicte domus proposuerit querelam de eo coram vobis vel aliquo alio, ideo vobis dicimus et mandamus /expresse\ quatenus a processu quem racione predicta contra dictum PericonumPericonum faciatis /facitis\, visis presentibus, desistatis et faciatis desisti, nec super eo de cetero inquietetis eundem. Immo, si in aliquo contra ipsum processistis, illud statim revocare curetis. Restituendo eidem, siqua pignora sibi fecistis vel ab eo propterea aliqua occupastis.
Data Barchinone VIº kalendas augusti anno Domini millesimo CCCºXIIº.
Petrus Martini mandato regio, facto per Bernardum de Abbacia, vicecancellarium.

Entities

541 Pericó Joglar | Periconus Juglar; Periconum Juglar; Periconum
1joglar
1 joglar | Juglar

Notes

1. Per la forma en què apareix al document, considerem que el terme joglar ha passat a formar part del nom; per tant, el tractem com a sobrenom/cognom, però també assenyalem la possibilitat que Pericó exercís l'ofici de joglar.
MiMus reference by reign
IV.185
Published
14-02-2023
Modified
14-03-2023
MiMus DB, doc. 354 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/354> [consulted: 9/20/2024]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).