Document 312

Identification

Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 144, f. 246rv
Date
1310, may, 30. Terol
Language
llatí
Subjects
justícia

Regestum

El rei Jaume II mana al cort de Lleida [Acard de Mur] que faci examinar els comptes entre Bernat Percasset, [joglar] de casa del rei, i Ramon de Fonts, el qual administrava en nom del primer uns béns del Temple, perquè Bernat diu que Ramon no li ha pagat tot el que li deu.

Transcription

Dilecto suo curie Ilerde, vel eius locum tenenti, et cetera. Ex parte ffidelis nostri Bernardi PercaçetBernardi Percaçet, de domo nostra, fuit expositum coram nobis quod, super facto compoti quod dictus BernardusBernardus requirebat a Raimundo de Fontibus de censualibus et iuribus aliis Templi, que ipse Raimundus colligerat et receperat nomine dicti BernardiBernardi, qui ea debebat colligere ex comissione nostra, quod quidem compotum idem Raimundus asserebat iam reddidisse et inde habere albaranum ab ipso BernardoBernardo, fuit sentenciatum per vos quod ipse Raimundus, cum forte error intervenisset in ipso compoto, iterato et ex integro deberet reddere racionem et compotum de predictis coram Petro de Spalargis, de domo nostra, et Salvatore de Castilione, cive Ilerde, quos ad audiendum dictum compotum duxistis per vestram sentenciam deputandos. A qua sentencia, ut dicitur, neuter parcium poterat appellare, cum iam ante prolacionem ipsius sentencie per utramque partem renunciatum esset benefficio appellacionis et alterius iuris auxilio cuiuscumque. Cum igitur prefati Petrus et Salvator recusent, ut dicitur, audire et examinare dictum compotum, et propterea idem BernardusBernardus supplicaverit per nos sibi super hoc de opportuno remedio provideri, ideo vobis dicimus et mandamus quatenus, si vobis constiterit ita esse, dictum Raimundum de Fontibus et bona sua ad reddendum iterato et ex integro dictum compotum iuxta predictam sentenciam per vos latam, non obstante appellacione per eum interposita, ut asseritur, a dicta sentencia, et predictos etiam Petrum de Spalargis et Salvatorem de Castello ad audiendum et examinandum ipsum compotum cohercione debita compellatis. Et audito ac examinato et determinato per eos dicto compoto, si inveniatur per ipsum compotum dictum Raimundum debere tornare vel refundere aliquid dicto BernardoBernardo, vel idem BernardusBernardus ipso Raimundo, ipsos et eorum bona ad tornandum id alterus alteri incontinenti cohercione debita com[pella]tis, diffugiis et maliciis aliquibus non admissis.
Data Turolii IIIº kalendas iunii anno Domini MºCCCºXº.
Guilelmus Luppeti mandato Bernardi de Abbacia.

Entities

20 Bernat Percasset | Bernardi Percaçet; Bernardus; Bernardi; Bernardo
1joglar
At the service of: Jaume II el Just
MiMus reference by reign
IV.157
Published
01-02-2023
Modified
27-02-2023
MiMus DB, doc. 312 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/312> [consulted: 9/20/2024]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).