Document 271

Identification

Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 139, f. 8rv
Date
1306, august, 21. Barcelona
Language
llatí
Subjects
justícia, patrimoni

Regestum

Atès que Pere Peirol, joglar de casa del rei Jaume II, s'ha queixat davant seu que Pere Ferrer, que resideix a València, fingint-se procurador seu, ha cobrat 200 lliures reials pel lloguer d'unes cases seves i ha venut fusta seva per valor de 25 lliures, i no li vol donar els seus diners, el rei mana al justícia de València que resolgui l'afer.

Transcription

Iusticie Valencie, vel eius locum tenenti, et cetera. Petrus PeyrolPetrus Peyrol, ioculatorioculator de domo nostra, presens, exposuit coram nobis quod Petrus Ferrerii, qui moratur iuxta portam de la Boteyla in civitate Valencie, falso modo dicens se procuratorem dicti Petri PeyrolPetri Peyrol, recepit et habuit i[n]ius[te] du[ce]nt[i lib]rarum regalium Valencie de log[er]io domorum dicti PetriPetri, et fecit vendi fustam domorum dicti Petri PeyrolPetri Peyrol valentem viginti [qui]nque libras, de quibus omnibus ipsi Petro PeyrolPetro Peyrol satisfacere contradicit; immo ea, idem Petrus Ferrarii retinuit et retinet penes se in[de]bite et iniuste. Quare, ad suplicacionem dicti Petri PeyrolPetri Peyrol, dicimus et mandamus vobis quatenus, si est ita, dictum Petrum Ferrarii et bona s[ua], cohercione debita, compellatis ad reddendum et satisfaciendum de premissis ipsi Petro PeyrolPetro Peyrol, vel ad faciendum idem sibi super eis iusticie complementum breviter et de plano, prout de Foro et racione fuerit faciendum. Super predictis taliter vos habendo ne dictum Petrum PeyrolPetrum Peyrol videamus propterea coram nobis de cetero conquerentem.
Data Barchinone ut supra [scil. XIIº kalendas septembris anno Domini MºCCCºVIº].
Idem [scil. Bernardus Maioris mandato regio, facto per dominum episcopum, cancellarium].

Entities

35 Pere Peirol | Petrus Peyrol; Petri Peyrol; Petri; Petro Peyrol; Petrum Peyrol
1joglar
At the service of: Jaume II el Just
1 joglar | ioculator
MiMus reference by reign
IV.133
Published
15-12-2022
Modified
15-02-2023
MiMus DB, doc. 271 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/271> [consulted: 9/20/2024]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).