Document 246

Identification

Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 132, f. 183r
Date
1304, may, 13. Osca
Language
llatí
Subjects
justícia, patrimoni

Regestum

El rei Jaume II demana a la comtessa de Foix [Margarida de Bearn] que faci restituir a Bernat Percasset, joglar del rei, tot el que li havia robat Arnau d'Ossa, que abans convivia amb ell, ja que els mercaders no li volien tornar els béns que havien comprat al lladre.

Transcription

Nobili domine [en blanc], comitisse Ffuxensis, et cetera. Veniens coram nostri presencia Bernardus PercassetiBernardus Percasseti, ioculatorioculator noster, exposuit quod, cum Arnaldus d'Ossa, olim comorans cum dicto BernardoBernardo, fuisset depredatus et asportasset inique vestes et alias res ipsius BernardiBernardi, cum quibus aufugit, et inventus extitit in partibus terre vestre, ubi propterea fuit, ut dicitur, ultimo supplicio traditus, et dictus BernardusBernardus, inventis dictis vestibus et aliis rebus depredatis eidem in posse quorundam mercatorum qui a dicto Arnaldo eas emerant, seu parte earundem vestium et rerum, egit contra ipsos mercatores, qui, ad ipsas dicto BernardoBernardo restituendas, fuerunt sentencialiter condempnati, et etiam in absolvendis ipsi BernardoBernardo denariis qui penes dictum furem inventi fuerunt tempore quo captus extitit per Bertrandum Luppi, tunc baiulum de Olorone, qui eos habuit et recepit; et licet prefatus BernardumBernardum requisierit dictos denarios sibi tradi, racione furti predicti ei spectantes, attamen non potuit eos recuperare, nisi haberet absolucionem et procuracionem super eis a mercatoribus memoratis, qui in ipsis ius habere dicebantur. Unde, cum BernardusBernardus iamdictus ad solucionem et procuracionem huiusmodi obtinuerit a pretactis mercatoribus, de qua fecit nobis fecit fidem per quoddam publicum instrumentum inde confectum, per cuius tenorem apparet ipsos mercatores ei diffinivisse et absolvisse omnia iura et acciones que et quas habebant et habere poterant in denariis, vestibus et aliis rebus quibuscumque qui inventi fuerint penes dictum Arnaldum d'Ossa. Ideo nobilitatem vestram requirimus et rogamus attente quatenus denarios predictos sepedicto BernardoBernardo vel eius nuncio seu procuratori sine cuiuslibet dilaccionis obstaculo tradi et exhibiri protinus faciatis. Et cum prefatus Arnaldus d'Ossa exsolvisset et restituisset, de peccunia habita ex predictis vestibus et rebus, ut dicitur, furatis per eum, abbati seu monasterio de Lucho, racione cuiusdam raubarie quam eis fecerat, septuaginta solidos monete morlanensis, rogamus vos ut ipsos dicto BernardoBernardo similiter tradi et restitui faciatis, cum fur predictus de peccunia huiusmodi restitucionem ipsam facere minime potuisset sine preiudicio et iniuria Bernardi PercassetiBernardi Percasseti superius nominati, qui pocius ius habere dinoscitur in esidem. Et hoc regraciabimur vobis multum.
Data Osce IIIº idus madii anno predicto [scil. MºCCCºIIIIº].
Guilelmus Augustini mandato regio, facto per Petrum de Monello.

Entities

20 Bernat Percasset | Bernardus Percasseti; Bernardo; Bernardi; Bernardus; Bernardum; Bernardi Percasseti
1joglar
At the service of: Jaume II el Just
1 joglar | ioculator
MiMus reference by reign
IV.113
Published
23-11-2022
Modified
07-02-2023
MiMus DB, doc. 246 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/246> [consulted: 9/20/2024]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).