Document 217
Identification
Id.
217
Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 128, f. 157v
Year 1
1303
Month 1
6
Day 1
2
Place 1
Lleida
Date
1303, june, 2. Lleida
Language
llatí
Subjects
justícia, patrimoni
Regestum
El rei Jaume II mana al sobrejunter (sic) de Barcelona i al veguer del Vallès que lliurin a Pere Peirol, joglar del rei, el rossí que li havia estat requisat, atès que ha estat absolt del crim d'homicidi de què se l'acusava.
Transcription
Iacobus, et cetera, dilectis suis supraiunctario [sic] Barchinone et vicario Vallensis, vel eius locum tenentem, et cetera. Recurrens ad nostram presenciam Petrus PeyrolPetrus Peyrol, ioculatorioculator noster, exposuit conquerendo quod, licet nos ipsum absolvi fecerimus a manuleuta sub qua detinebatur per vicarium Barchinone et Guillelmum Olivarii de Calidis, racione quia dicebatur vulnerasse seu interfecisse quendam babtitzatum suum, atamen non fuit sibi restitutus quidam roncinus suus qui per dictum Guillelmum Olivarii, racione predicta, sibi captus extitit et detentus. Immo ipsum roncinum idem Guillelmus adhuc penes se retinet, et illum eidem PetroPetro restituere contradicit indebite et iniuste, faciendo ipsum propterea vexari laboribus et expensis. Quapropter, ad suplicacionem dicti Petri PeyrolPetri Peyrol, vobis dicimus et mandamus quatenus, si est ita, prefatum Guillelmum Olivarii et bona sua ad restituendum dicto Petro PeyrolPetro Peyrol, vel cui voluerit loco sui, roncinum predictum cohercione debita compellatis, procedendo in premissis breviter, summarie et de plano, maliciis et diffugiis non admissis, taliter quod dictus Petrus PeyrolPetrus Peyrol possit ius suum consequi et habere, et non habeat ad nos ob deffectum iustice recurrere iterato.
Data Ilerde IIIIº nonas iunii [anno Domini MºCCCºIIIº].
Bernardus de Materone pro iusticia.
Data Ilerde IIIIº nonas iunii [anno Domini MºCCCºIIIº].
Bernardus de Materone pro iusticia.
Entities
35 Pere Peirol | Petrus Peyrol; Petro; Petri Peyrol; Petro Peyrol
—1joglar
At the service of: Jaume II el JustMiMus DB, doc. 217 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/217> [consulted: 11/10/2024]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).