Document 1885
Identification
Id.
1885
Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 1179, f. 63v
Year 1
1361
Month 1
10
Day 1
27
Place 1
Barcelona
Date
1361, october, 27. Barcelona
Language
llatí
Subjects
llibres i manuscrits, moviment d'artistes
Regestum
El rei Pere III escriu a Ximeno de Monreal, de casa del rei, i li mana que li torni el Libro del caballero Zifar que li havia encarregat de copiar i que encara no li ha retornat, malgrat que Ximeno ha estat a Barcelona diverses vegades.
Transcription
[Al marge] Pro curia.
Petrus, et cetera, ffideli de domo [nostr]a Eximino de MonteregaliEximino de Monteregali, salutem et graciam. Bene recolimus vos nobis pridem, dum eramus in regno Aragonie, retulisse qualiter infra breves dies perficeretis scribere Librum militis vocati Siffar quem, ex iussione nostra, ab alio libri consimili abstrahere debebatis, quodque cum libr[o] eodem ad nos apud civitatem Barchinone continuo veniretis, et quia nobis in hac parte satisfacere non curastis, proinde non immerito admiramur. Cum autem dictus liber sit nobis multipliciter opportunus, vobis dicimus et expresse precipiendo mandamus quatenus librum predictum ad nos ubicumque fuerimus, visis presentibus, deferatis vel saltem ipsum nobis per latorem presencium transmittatis infallibiliter sine mora nec contra faciatis aliqua racione.
Data Barchinone sub nostro sigillo secreto XXVIIª die octobris anno a Nativitate Domini millesimo CCCºLXº primo. Petrus cancellarius.
Mandato domini regis Iohannes Petri.

Entities
Bibliography
Editions
Rubió i Lluch 1908-1921, I, doc. 1991
Citations
Descalzo 1988, p. 106
Cingolani 1990-1991, p. 93
Cingolani 1990-1991, p. 93
Notes
1. Edita "Eximeno de Monreal".
MiMus DB, doc. 1885 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/1885> [consulted: 3/15/2025]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).