Document 1756

Identification

Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 903, f. 38v
Date
1359, june, 15. Barcelona
Language
llatí
Subjects
Capella reial, guiatge / salconduit, moviment d'artistes

Regestum

El rei Pere III concedeix un salconduit a favor de Pierre Perrinet, cantor de la Capella reial, que es dirigeix a la Cúria romana [a Avinyó] per assumptes propis.

Transcription

Petrus, et cetera, dilectis et fidelibus universis et singulis officialibus et subditis nostris, nec non amicis et devotis nostris quibuslibet ad quos presentes pervenerint, salutem et dileccionem. Cum fidelis cantorcantor Capelle nostre Petrus PernetiPetrus Perneti, pro suis negociis, de nostri tamen licencia, ad Romanam Curiam im presenciarum accedat, eapropter vobis dictis officialibus et subditis nostris dicimus et districte precipiendo mandamus, vos dictos amicos et devotos nostros attente rogantes, quatenus dictum PetrumPetrum, cum equitatura et peccunia ac bonis et rebus quibuslibet quas secum defe/r\ret sive ducet, ire, esse et transire atque redire per omnia loca iurisdiccionum nostrarum salve et secure atque libere permittatis, nullum ei damnum sive disturbium vel iniuriam aliquam seu offensam in persona vel bonis imferendo aut inferri permittendo, quinimo provideatis eidem, si inde fueritis requisiti, de securo transitu et conductu. Nos enim pro vobis dictis amicis et devotis nostris et districtualibus vestris parati sumus similia /facere\ et maiora.
Data Barchinone XV die iunii anno a Nativitate Domini MºCCCLºIXº. Visa Roma.
Dominus rex mandavit Bertrando ça Muntada.
Probata.

Entities

912 Pierre Perrinet | Petrus Perneti; Petrum
30cantor
At the service of: Pere III el Cerimoniós
30 cantor | cantor
MiMus reference by reign
VI/1.834bis
Published
09-12-2024
Modified
09-12-2024
MiMus DB, doc. 1756 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/1756> [consulted: 1/10/2025]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).