Document 1738

Identification

Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 983, f. 183v-184r
Date
1359, february, 15. Catalaiud
Language
llatí
Subjects
família, indumentària, justícia

Regestum

El rei Pere III mana a García López de Luna, justícia d'Alcanyís, que faci justícia a Samuel Fichel, mim jueu de Saragossa, i a la seva esposa Oro [de Pati], que per inòpia no poden instar una causa contra Ismael Pati, jueu d'Alcanyís i germà d'Oro, el qual ha sostret injustament uns béns que la seva germana li havia deixat en comanda.

Transcription

[Al marge] V solidos iaccenses.
Petrus, et cetera, dilecto consiliario nostro Garsie Luppi de Luna, militi, iusticie ville Alcanicii, vel eius locum tenenti, salutem et dileccionem. Pro parte Samuelis FichelSamuelis Fichel, mimmimimmi iudei Cesarauguste, et Oro, eius uxoris, fuit coram nobis expositum querelose quod dicta Oro dimisit seu in comandam deposuit in domo Ismaelis Pati, iudei Alcanicii, fratris ipius Oro, duos mantos et dua supertunicalia seu cardacoses de panno lane, et duas taceas argenteas ponderis duorum marchorum, et unam duodenam cloquearium seu culleretes argentarum, et quasdam sartas in quibus erant plures gasconi argentei, et unum par linteaminum camenyalium de lino, et sexdecim coperturas partim de sirico et partim de lino, ex similibus quas iudee in capitibus deferunt, et quadraginta solidos iaccenses, et plures alias res, prout dicti exponentes per testes fidedignos et alias asserunt legittime id probare. Verum, cum dictus Ismael, qui competenter habundat, ut asseritur, in diviciis, per potenciam diviciarum nitens subpeditare dictos exponentes, qui per inopiam quam patiuntur non audent cum eo onus litigi assumere pro predictis, detineat omnia predicta per eum receptam in comandam, occupata, ut asseritur, indebite et iniuste. Et nichilominus vendiderit ex predictis aliquas res et bona absque consensu et voluntate exponencium predictorum. Et propterea supplicaverint nobis iidem exponentes eis super hiis de iusticie remedio provideri. Ideo, ipsorum supplicatione admissa benigne, vobis dicimus et mandamus quatenus compellatis fortiter et districte dictum Ismaelem Pati ad restituendum dictis exponentibus integre et complete totum id quod vocata parte per testes seu alias legittime ipsam Oro eidem Ismaeli inveneritis comendasse. Et si dictus Ismael aliquid ex predictis vendidit absque voluntate dictorum exponencium vel consensu, valorem eorum faciatis eisdem integre restitui et exsolvi. Procedendo in predictis prout de ritu iudeorum fuerit faciendum, et exhibendo super hiis predictis exponentibus expeditum iusticie complementum, taliter quod in recuperandis bonis et rebus predictis non vexentur missionibus seu expensis.
Datum Calataiubi sub nostro sigillo secreto quintadecima die februarii anno a Nativitate Domini MºCCCºLº nono.

Entities

817 Samuel Fichel | Samuelis Fichel
2mim
Place of residence: Saragossa
2 mim | mimmi
MiMus reference by reign
VI/1.818
Published
01-02-2021
Modified
27-11-2024
MiMus DB, doc. 1738 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/1738> [consulted: 1/10/2025]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).