Document 1491

Identification

Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 21, f. 151r
Date
1273, may, 29. València
Language
llatí
Subjects
donació (immobles), pagament, patrimoni

Regestum

El rei Jaume I concedeix a Ferrer Gilabert sis jovades de terra a les Alcusses (Moixent) que havien estat de Pere Joglar [joglar].

Transcription

Noverint universi, et cetera, per nos et nostros damus et concedimus tibi Fferrario Guillaberti et tuis pro hereditatem propriam, francham et liberam sex iovatas terre in loco vocato les Alcuçes de Beniataf que fuerunt de hereditate Petri JuglarPetri Juglar, et affrontant cum hereditate Maçaneti, et cum hereditate Iohannis Boteiller, et cum hereditate Raimundi Panicerii et cum hereditate Arnaldi de Boxadors. Quas sex iovatas terre cum introitibus et exitibus, melioramentis ac suis pertinenciis universis habeatis tu et tui ad dandum, vendendum, impignorandum ac alienandum, et ad omnes tuas et tuorum volu[nt]ates inde cui et quibus volueritis penitus perpetuo faciendis, sicut melius et cetera. Retinemus tamen in dicta donacione quod facias ibi residenciam personalem et quod hinc ad XX annos non vendatis predictam hereditatem, et quod faciatis inde tu et tui nobis et nostris servicium sicut alii homines eiusdem loci pro suis hereditatibus nobis facient.
Data Valencie IIIIº kalendas iunii anno Domini MºCCºLXXº tercio.

Entities

12 Pere Joglar (1262-1273) | Petri Juglar
1joglar
1 joglar | Juglar

Bibliography

Regesta
MiMus reference by reign
I.24
Published
02-09-2024
Modified
02-09-2024
MiMus DB, doc. 1491 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/1491> [consulted: 11/13/2024]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).