Document 1479
Identification
Id.
1479
Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 21, f. 73r
Year 1
1272
Month 1
11
Day 1
10
Place 1
Montpeller
Date
1272, november, 10. Montpeller
Language
llatí
Subjects
donació (immobles), pagament, patrimoni
Regestum
El rei Jaume I concedeix a Joan de Gaví, de la casa del rei, quatre jovades de terra a les Alcusses (Moixent) que havien estat de Pere Joglar [joglar].
Transcription
Per nos et nostros damus et concedimus vobis Iohanni de Gavino, de domo nostra, et tuis im perpetuum per hereditatem propriam quatuor iovatas terre in termino de Alcucis in hereditate que fuit Petri IoculatorisPetri Ioculatoris que quidem quatuor iovatas terre affrontant ex una parte in camino quo itur ad fon apud fontem de la Figuera, et ex duabus partibus in hereditate Bartholomei Respo, et ex alia in hereditate Iohanni de Montepessulano et cum alia terra que nondum est divisa. Predicta itaque quatuor iovatas terre tibi et tuis damus im perpetuum ad habendum, tenendum, possidendum, expletandum, dandum, vendendum, impignorandum ac alienandum et ad omnes tuas tuorumque voluntates, cui et quibus volueritis, libere faciendas, exceptis militibus, sanctis, clericis et personis religiosis. Predicta tamen quatuor iovatas terre, ut dictum est, tibi damus tali modo quod facias ibi residenciam personalem, et quod eas vendere non possis hinc ad viginti annos primos venturos et continue completos, et quod serviatis inde tu et tui nobis et nostri sicut alii homines eiusdem loci pro suis hereditatis nobis servient.
Data in Montepessulano IIIIº idus novembris anno Domini MºCCºLXXº secundo.
Data in Montepessulano IIIIº idus novembris anno Domini MºCCºLXXº secundo.
Entities
Bibliography
Regesta
Martínez Ferrando 1934, I, doc. 13471
Notes
1. No esmenta Pere Joglar.
MiMus DB, doc. 1479 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/1479> [consulted: 11/10/2024]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).