Document 1131
Identification
Id.
1131
Archival reference
ACAP, Berenguer Mata, 16, Manual, 1351, f. 93rv
Year 1
1351
Month 1
8
Day 1
21
Place 1
[Vilafranca del Penedès]
Date
1351, august, 21. [Vilafranca del Penedès]
Language
llatí
Subjects
família, patrimoni
Regestum
Berart Andreu, tabaler del rei d'Aragó [Pere III] i ciutadà de Barcelona, i la seva esposa Caterina lliuren durant sis anys unes terres que posseeixen en el mas Melió [Vilafranca del Penedès?] a Pericó de Gostemps, perquè les treballi.
Transcription
Sit omnibus notum quod ego Berardus AndreeBerardus Andree, tabaleriustabalerius domini regis Aragonum civisque Barchinone, et ego Caterina, eius uxor, de consensu dicti viri mei, hinc ad tres /sex\ annos proximos et continue venturos, mitimus et tradimus ad bene laborandum omnes honores [et] possessiones arator[i]e positas quas et quos nos habemus et possidemus ex causa emp[ci]onis inde ad certum tempus per nos facte a Pericono de Gostemps, in /et de\ manso de Malione et eius honoribus, vineis et possessionibus. Hanc itaque tradicionem et concessionem facimus vobis et vestris de predictis sub tali tamen pac[tu], fo[r]ma et condicione, quod vos ipsos honores excolatis et excoli faciatis et seminet[is], et fructus inde exeuntes colligatis, et seminari et colligi faciatis, in que cum missionibus vero que in et pro predictis fient vos facietis, vos mitatis et ponatis medietatem, et ego nos promitimus vobis solvere et tradere aliam medietatem absque omni dampno, gravamine et interesse vestri et vestrorum, et quod [de] fructibus inde exeuntibus detis et trad[a]tis nobis medietatem integriter atque bene, residua medietate vobis retenta pro dictis missionibus, industria et labore. Et sub condicionibus [s]uppradictis, promitimus uterque nostrum in solidum vobis et vestris quod predicta que vobis tradimus faciem[us] vos et vestris per dictos sex annos h[ab]ere, tenere et possidere contra cunctas personas. Et pro hiis complendis obligamus uterque nostrum in solidum vobis et vestris omnia bona nostra mobilia et immobilia, habita et habenda. Renunciantes quantum ad hoc nove constitucioni et beneficio dividende accionis. Et specialiter ego dicta Caterina, cerciorata de iure meo per notarium infrascriptum, renuncio quantum ad hoc doti et sponsalicio meis, et iuri ypothecarum mearum et auxilio Velleyani senatus consulti Velleyani, et nichilominus iuro sponte per dominum Deum et eius sancta IIIIor Evangelia manibus meis corporaliter tacta, quod contra predicta non veniam iure aliquo, causa vel racione.
Actum est hoc XXIª die augusti anno a Nativitate Domini MºCCCºL primo.
S+num Berardi AndreeBerardi Andree, s+num Caterine, eius uxor, iurantis predictorum, qui hoc concedimus et firmamus.
Testes huius rei sunt Romeus Busqueti, Berengarius Madiona et Bernardus Veyl.
Actum est hoc XXIª die augusti anno a Nativitate Domini MºCCCºL primo.
S+num Berardi AndreeBerardi Andree, s+num Caterine, eius uxor, iurantis predictorum, qui hoc concedimus et firmamus.
Testes huius rei sunt Romeus Busqueti, Berengarius Madiona et Bernardus Veyl.
Entities
715 Berart Andreu | Berardus Andree; Berardi Andree
Place of residence: Barcelona
—24tabaler
At the service of: Pere III el CerimoniósPlace of residence: Barcelona
MiMus DB, doc. 1131 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/1131> [consulted: 11/10/2024]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).