Document 565

Identificació

Referència arxivística
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 863, f. 187r
Datació
1338, març, 11. València
Llengua
llatí
Matèries
companyies, guiatge / salconduit, moviment d'artistes, protecció

Regest

El rei Pere III concedeix guiatge a favor de Pere Çaat, mestre del joc d'Amor, i de tota la seva companyia, i els posa sota la seva protecció.

Transcripció

[Al marge] Sine [precio] mandato regio, facto per literam secretam.
Nos Petrus, et cetera, cum presenti carta nostra ponimus, recepimus et constituimus sub nostra proteccione, comanda atque guidatico speciali vos Petrum ÇahatPetrum Çahat, magistrum ludi amorismagistrum ludi amoris, et societatem vestram, et omnia bona vestra habita et habenda, in eundo, stando et redeundo per omnia loca iurisdiccioni nostre subiecta, ita quod nullus, confidens de nostri gracia vel amore, audeat seu presumat bona aut res vestras invadere, capere, ledere, detinere, marchare seu pignorare culpa, crimine seu debito alienis, nisi in ipsis debitis vos principalis fueritis /debitoris\ aut fideiussorio nomine obligati. Mandantes per presentem cartam nostram procuratori nostro, eiusque vices gerentibus nec non supraiunctariis, baiulis, iusticiis, çalmedinis, merinis ceterisque officialibus et subditis nostris presentibus et futuris quatenus presentem proteccionem, guidaticum comandam et guidaticum specialem, firmum habeant et observent, et faciant ab aliis inviolabiliter observari, et non contra veniant nec aliquem contra venire permittant aliqua racione. Quicumque autem, ausu temerario ductus, contra proteccionem et guidaticum nostrum huiusmodi venire presumpserint, iram et indignationem nostram et penam mille aureorum, nostro erario aplicandarum, se noverit absque remedio aliquo incurrisse, dampno illato primitus et plenarie restituto. In cuius rei testimonium presentem cartam nostram vobis inde fieri iussimus, nostro sigillo pendenti munitam.
Data Valencie Vº idus marcii anno Domini MºCCCºXXXºVIIº.
Egidius Petri mandato regio, facto per literam secretam.

Entitats

633 anònim (companyia de Pere Çaat)
655 Pere Çaat | Petrum Çahat
57 mestre de jocs | magistrum ludi amoris
18 joc d'Amor | ludi amoris

Bibliografia

Edicions

Notes

1. Amb error en la datació (1337 en lloc de 1338).
Referència MiMus per regnat
VI/1.29
Publicat
01-06-2023
Modificat
20-06-2023
MiMus DB, doc. 565 <https://mimus.ub.edu/ca/mimus-db/document/view/565> [consulta: 20/9/2024]
MiMus DB: Ministrers i música a la Corona d'Aragó medieval [base de dades en línia], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: Universitat de Barcelona, Projecte MiMus (ERC CoG 2017, No 772762).