Document 1477

Identificació

Referència arxivística
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 21, f. 57v
Datació
1272, agost, 27. Montpeller
Llengua
llatí
Matèries
donació (immobles), pagament, patrimoni

Regest

El rei Jaume I concedeix a Pere de Maçanet sis jovades de terra a les Alcusses (Moixent) que havien estat de Pere Joglar [joglar].

Transcripció

Noverint universi quod nos Iacobus, Dei gracia et cetera, per nos et nostros damus et concedimus tibi Petro de Maçanet et tuis in perpetuum per hereditatem propriam, francham et liberam sex iovatas terre in loco vocato les Alcuces de Beniatas que fuerunt de hereditate Petri JuglarPetri Juglar, que affrontant ex una parte in via qua itur apud fontem de la Figuera, et ex alia parte in hereditate Arnaldi Boxados, et ex alia in hereditate Iohannis de Gavi et ex alia parte Iohannis de Agilaniu. Quas sex iovatas terre, cum introhitibus et exhitibus, melioramentis ac suis pertinenciis universis, habeatis tu et tui ad dandum, vendendum, impignorandum ac alienandum et ad omnes tuas et tuorum voluntates inde cui et quibus volueritis perpetuo faciendas, sicut melius dici et intelligi potest ad tuum et tuorum bonum et sincerum intellectum, exceptis militibus, sanctis, clericis et personis religiosis. Retinemus tamen in dicta donacione quod facias ibi residenciam personalem, et quod hinc ad decem annos non vendas predictam hereditatem, et quod facias inde tu et tui nobis et nostri servicium sicut alii homines eiusdem loci pro suis hereditatibus nobis faciunt.
Data in Montepessulano VIº kalendas septembris anno Domini millesimo CCºLXXº secundo.

Entitats

12 Pere Joglar (1262-1273) | Petri Juglar
1joglar
1 joglar | Juglar

Bibliografia

Regestos

Notes

1. No esmenta Pere Joglar.
Referència MiMus per regnat
I.19
Publicat
30-08-2024
Modificat
30-08-2024
MiMus DB, doc. 1477 <https://mimus.ub.edu/ca/mimus-db/document/view/1477> [consulta: 20/9/2024]
MiMus DB: Ministrers i música a la Corona d'Aragó medieval [base de dades en línia], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: Universitat de Barcelona, Projecte MiMus (ERC CoG 2017, No 772762).