Document 1806

Identification

Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 1175, f. 156r
Date
1360, april, 13. La Almunia [de Doña Godina]
Language
llatí
Subjects
compravenda, pagament, patrimoni

Regestum

El rei Pere III mana a Sancho de Martés, merí de Saragossa, que, a petició de Samuel Fichel, mim jueu de Saragossa, obligui Astruga, jueva de la mateixa ciutat i esposa d'Abrahim Trigó, a lliurar a Samuel l'escriptura de venda d'unes cases del call de Saragossa que aquest li ha comprat i que vol acabar de pagar.

Transcription

[Al marge] V solidos.
Petrus, et cetera, fideli de domo nostra Sancio de Martes, merino Cesaraguste, vel eius locumtenenti, salutem et graciam. In nostra constitutus presencia Samuel FichellSamuel Fichell, /mimmusmimmus\ natus iudeus eiusdem civitatis, exposuit conquerendo quod, quamquam ipse emerit, mediante curatore publico iudeo, ab Astruga, uxore Abrahim Trigo, iudea dicte civitatis, quasdam domos in iuderia ipsius civitatis situatas, precio trecentorum solidorum iaccensium, de quibus prefata Astruga viginti solidos ab eo, per manum curatoris predicti, in solutum pro rata eiusdem precii, et in signum empcionis predicte, dicitur recepisse, ipsa tamen ve[n]ditrix instrumentum vendicionis huiusmodi prenominato emptori, qui sibi residuum dicti precii paratus est solvere, difert facere per publicum notarium et recusat indebite et iniuste. Quocirca ad eiusdem conquere[n]tis humilis supplicacionis instanciam, vobis dicimus et mandamus quatenus vobis, conscito de predictis, compellatis prelibatam iudeam venditricem ad faciendum dicto supplicanti instrumentum vendicionis iamdicte per publicum tabellionem, prout in talibus debet et est fieri assuetum, ipso emptore parato existente exsolvere eidem venditrici residuum precii antedicti.
Datum in loco Almunia sub anulo nostro maiori XIIIª die aprilis anno a Nativitate Domini millesimo CCCºLXº primo. Eximinus Sancii.
Iohannes Petri ex peticione provisa per tenentem locum cancellarii.

Entities

817 Samuel Fichel | Samuel Fichell
2mim
Place of residence: Saragossa
2 mim | mimmus

Bibliography

Editions
Romano 1988, doc. 2
Regesta
Blasco 1998, doc. 21

Notes

1. Amb error en la foliació (f. 165r en lloc de f. 156r).
MiMus reference by reign
VI/1.859
Published
13-01-2025
Modified
13-01-2025
MiMus DB, doc. 1806 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/1806> [consulted: 3/14/2025]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).