Document 480

Identification

Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 170, f. 158v
Date
1320, september, 7. Saragossa
Language
llatí
Subjects
protecció

Regestum

El rei Jaume II demana als seus amics i devots i mana als seus súbdits que tractin favorablement Llorenç, joglar, el qual acaba de convertir-se de la religió dels tàrtars a la fe cristiana a Tarassona.

Transcription

Nos Iacobus, et cetera, ad comunem omnium qui presentem cartam nostram inspecturi seu audituri sunt noticiam deducimus quod LaurenciusLaurencius, ioculatorioculator, de gentilite cecitatis errore ad lumen veritatis catholice se convertens, et a ritu tartarorum ad christianorum fidem transiens anno presenti, die dominica in festo Beati Laurencii martiris, a venerabili in Christo patre Petro, Tirasonensis episcopo, in ecclesia Sancte Marie Magdalene de Tirasona sancti baptismi suscepit lavacrum, nosque eum de sacro fonte suscepimus. Et quia die predicta Beati Laurencii extitit babtizatus est LaurenciusLaurencius nominatus. Hoc itaque cum presentis carte nostre testimonio notificamus ne de dicti LaurenciiLaurencii, presentis carte latoris conversione, per aliquem dubitetur. Rogantes amicos et devotos, et mandantes universis et singulis fidelibus et subditis nostris quod dictum LaurenciumLaurencium tractent favorabiliter et benigne, et nostro honore et precibus sibi, in quibus poterunt, se hostendant favorabiliter, nec permitant eundem ab aliquo vel aliquibus molestari vel indebite agravari; immo ipsum in iure suo manuteneant, protegant et deffendant. Et ad maiorem cautelam presentem cartam sibi fieri et nostro sigillo pendenti iussimus comuniri.
Data Cesarauguste VIIº idus septembris anno Domini MºCCCºXXº.
Petrus Marci mandato regio.

Entities

176 Llorenç (joglar convers) | Laurencius; Laurencii; Laurencium
1joglar
1 joglar | ioculator

Bibliography

Citations
MiMus reference by reign
IV.264bis
Published
06-04-2023
Modified
18-05-2023
MiMus DB, doc. 480 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/480> [consulted: 1/10/2025]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).