Document 210

Identification

Archival reference
ACA, Cancelleria, Registres, reg. 127, f. 100r
Date
1303, april, 25. València
Language
llatí
Subjects
justícia, moviment d'artistes

Regestum

El rei Jaume II allibera Pere Peirol, joglar, de qualsevol acció judicial en contra d'ell per haver matat un esclau seu que l'havia ferit mentre anava a Barcelona des de la Roca [del Vallès].

Transcription

Ffideli suo Guilelmo Ticionis, vicario Barchinone, et cetera. Ex parte Petri PeyrolPetri Peyrol, ioculatorisioculatoris, fuit coram nobis humiliter expositum quod, cum nuper ipso veniente de castro de Sa Rocha, ut Barchinonam intraret, quidam servus sive captivus suus in itinere vulnerasset eum in brachio et in latere, et in emissione soni de viafors exiissent plures homines quid dictum captivum interfecerunt; homines ipsi, quia dictus PetrusPetrus ausus fuit dicere quod ex vulneribus sibi illatis per prefatum suum servum satis dampnum passus fuerat cur occiderant servum sibi, ceperunt eum et captum Barchinone carcere manciparunt, et quod propter hoc bona omnia que secum habebat emparastis eidem. Cumque nos predicto Petro PeyrolPetro Peyrol per presentes remiserimus omnem accionem et demandam, siquam forte nos habemus contra eum seu bona sua per predictis, et omnem penam etiam civilem et criminalem, si forte in aliqua culpa fuerit de morte dicti captivi sui, idcirco vobis dicimus et mandamus quatenus prefatum Petrum PeyrolPetrum Peyrol et fidancias sive manuslevatoris qui ipsum manulevarunt et eorum bona a capcione et manuleuta ipsa penitus absolvatis ac etiam liberetis, ffaciendo nichilominus restitui et desemparari eidem PetroPetro bona omnia que ei emparata seu detenta sunt ex causa predicta.
Data ut supra [scil. Valencie VIIº kalendas madii anno Domini MºCCCºIIIº].
Mateus Botella mandato regio.

Entities

35 Pere Peirol | Petri Peyrol; Petrus; Petro Peyrol; Petrum Peyrol; Petro
1joglar
1 joglar | ioculatoris
MiMus reference by reign
IV.82
Published
27-10-2022
Modified
30-01-2023
MiMus DB, doc. 210 <https://mimus.ub.edu/en/mimus-db/document/view/210> [consulted: 11/14/2024]
MiMus DB: Minstrels and Music in the Medieval Crown of Aragon [online database], Anna Alberni, Stefano Maria Cingolani, Anna Fernàndez-Clot, Simone Sari, Carles Vela (eds.), Barcelona: University of Barcelona, MiMus Project (ERC CoG 2017, No 772762).